Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 267
Unproofread scanNot analysed yet
Harum explicationem uoluit extare in literis &monumentis sapientum, hanc uoluit esse imperiorum &iudiciorum regulam, quae non propterea nihil est, etiamsi multae aliae res gubernationem interturbant. Vt ars medica uera, est diuini tus tradita, &salutaris humano generi, etiamsi cor pora humana non tantum medicae artis praeceptis reguntur, sed saepe occultis, aut subitis causis laeduntur, quae prouideri non possunt. Ita nostra ars uera est, diuinitus monstrata generi humano, &salutaris, etiamsi aliae res accedunt, quae hanc sapientiam saepe reprimunt. Lacerantur imperia interdum fatalibus poenis, uel Diaboli furore &Tyrannorum cupidita tibus: Cedit talibus temporibus sapientia politica Quid enim loci erat bonis uiris, cum triginta Ty ranni tenerent Athenas? Et quia saepe uiolentia dominatur, &multae existunt subitae, &improuisae mutationes, Epicurei putant res humanas casu ferri &tantum quemque obtinere posse, quantum uale potentia. Sed nos, qui in Ecclesia Dei instituti, certò scimus Deum esse inspectorem &iudicem uniuersi generis humani, sciamus imperia neque oriri, neque in terire casu.