# Selectae declamationes. Vol. 1 268

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/268

Deinde hac nos consolatione maxime sustentemus: Etsi concutit Deus aut euertit imperia, tamen Ecclesiam suam non finit funditus deleri, & haec, ut maneat, dat hospitia, conseruat connubia, pro creationem, educationem, contractus, literas, doctri nam de coelo traditam: Esse igitur coetus legibus iunctos necesse erit. Quare etiamsi multa incidunt tem pora, quibus politica sapientia parum habet loci, ut in saeuißimis tempestatibus nautae periti uincuntur, tamen donec erit Ecclesia, coetus erunt legibus iuncti, hos si regerent indocti, sine certo iure, sine lite ris & eruditione, quales tenebrae essent uitae? ac redeo ad exempla superiora. Solon leges tradidit At ticae ciuitati, quae etiamsi non sustulerunt omnia uicia, tamen contractus & iudicia quadam humanita te rexerunt, et uoluntates ciuium coniunxerunt. His legibus ad Romana tempora annis plus quingentis ciuitas usa est. Etsi autem interea urbs bello Persico incensa, & deleta est, cum ciues essent in nauibus, & uxores & liberos abdidissent inter scopulos marinos, tamen non propterea Solonis leges fuerunt inutiles, quae & antea in pace tranquillitatem retinuerant uerant, & aliquanto post, rursus instaurant ciuitaten.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
