Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 269
Unproofread scanNot analysed yet
Nec illud urbis incendium, etsi ligneas tabulas comsumpsit, propterea leges delere potuit, quae infixae animis ciuium tum maxime ualuerunt. Hac disciplina instituti ciues, norant barbaricos mo res non esse admittendos, norant dimicandum esse coniunctis uiribus pro defensione libertatis, hoc est, disciplinae &honesti status, &ob hanc causam omißis priuatis certaminibus, concordiam inter se tuebantur, extabant leges, "idie earum exempla spectabantur in factis Themistoclis, Arystide, Cymonis, &aliorum honestorum ciuium. Ita tum Roma à Gallis caperetur, non propterea Respub. deleta est, etiamsi aedificia incensa sunt: Mansit enim uirtus &disciplina ciuium à legibus orta. Haec praesidio &saluti sunt ciuibus: Etiamsi Nero aliquantisper latrocinium inter ciues exercuit, ac oppreßis legibus etiam Iuris consulto Caßio Longno oculos effodit: Etiamsi Baßianus fratre necato, etiam Papinianum Iurisconsultum nolentem praetextus fingere ad excusandum parricidium interfecit, tamen non propterea in uniuersum deletae erant leges. Ne funditus periret humanum genus, Deus adhuc politicum ordinem apud aliquos tuebatur, erant alicubi in prouincijs Magistratus mediocres, qui legum uocem audiebant.