# Selectae declamationes. Vol. 1 270

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/270

Non amittenda est igitur doctrinae profeßio, etiamsi aut bella, aut Tyrannides aliquantisper eius usum impediunt: Imo bona ingenia hoc pugnent ardentius, de uerarum legum defensione, quia uident in tanta infirmitate humana, in tanta confusione, earum authoritatem saepe tum negligi, tum opprimi. Ideo tradidit Deus humano generi artem politicam, & hanc ipsam doctrinam, ut quantum potest, sanabiles homines ad iusticiam flectat, & iniustos impetus reprimat. Nihil mirum est eos, qui ignorant caussas harum confusionum in imperijs, nec didicerunt ex coelesti doctrina, quomodo confirmandi sunt animi, uehementer odisse imperia, in quibus raro boni praesunt, & ut sunt mediocres, imo boni & sapientes, tamen multitudo est uarietas negotiorum non concedit eis, ut in omnia sint intenti, Pompei iusticiam & integritatem amabant prouinciae, ut cum secum duceret multos rapaces comites, tamen has iniurias propter beneuolentiam erga Pompeium dißimularent. De Dauide etiam querelae sunt filij. Denique amentia est in hac naturae humanae imbecillitate, & in tanta Diaboli saeuitia, quaerere animo politiam sine uitijs & sine erroribus. Vt igitur imperia oderunt hi, qui caussas confusionum nesciunt, ita & leges adspernantur: Cum uident eas multis ingentibus malis non mederi, & hanc totam doctrinam uitae inutilem esse censent, sed nos monet coelestis doctrina, oriri multas ingentes confusiones uitae, cum à Diabolo, tum ab humana uel negligentia, uel petulantia. Nec posse gubernatorum consilijs, ac legibus reprimi omnium furores, aut cor rig.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
