Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 271
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen inter has difficultates non esse gubernatoribus curam deponendam, nec inutilem isse eorum diligentiam: Sed quaedam mala, uel reprimere, uel mitigare. Iubet item Deum inuocari, ut adsit huic difficillimo labori, &quidem monet sine auxilio Dei, sapientiam illam politicam saepe hallucinari, &exiciosam esse ciuitatibus. Quàm multi summis ingenijs praediti, cum quidem patriae bene uellent, tamen suis consilijs euerterunt Respub. quia freti sua sapientia, res mouerunt non necessarias, ut Pericles, Demosthenes, Pompeius, Cicero. Tota uia erramus, si sine Deo foelicem esse sapientiam arbitramur. Hac igitur consolatione nos confirmemus. praesertim in his orbis terrarum periculis, &labante tota mundem machina, sciamus ruere res humanas, &tamen ful ciri hanc ruinam à Deo, &bonos uiros debere suo quenque loco anniti, ut prosint communi saluti. Haec in praesentia duxi commemoranda esse. Nam mihi aspici vnti legum libros, &cogitanti pericula Germaniae, saepe totum corpus cohorrescit, cum reputo quanta incommoda sequuntura sint, si Germania propter bella amitteret hanc eruditam doctrinam iuris, &hoc curiae ornamentum.