Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 273
Unproofread scanNot analysed yet
Haec nauis &nostram doctrinam uehat, &uehet haud dubiè, si nos hanc nauim ornare studebimus. Possunt autem optime mereri de ecclesia nostri ordinis uiri: Cum mentes principum à quibus consuluntur, ad curam defendendi peria studia, et artes salutares humano gene ri flectunt. Dixi pauca de profeßoribus. Sed priusquam desino, etiam hic coetus scholasticus de suo offi cio commonefaciendus est, saepe in concionibus sacris, saepe in lectionibus proponuntur uobis diuinae sententiae, de disciplina, de bonis moribus, de poenis quae uiolationem disciplinae sequuntur. Et poenae sunt in conspectu: Turci impune grassantur in uicinia, distractae sunt principum uoluntates, Germania non defenditur, Imo &domesticum bellum satis crudele, tum gerit tum parit. Si hae tantae caussae non mouent uos ut uiuatis modestius, ut confugiatis ad deum? quid mea oratio proficere potest? quid nos de legum dignitate apud eos concionari possumus, qui ut Cyclopes, neque deum neque leges ullas curant? Pudet talia dicere in schola, quae debebat non solum audire, sed etiam colere uirtutis doctrinam.