# Selectae declamationes. Vol. 1 274

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/274

Si esse deum conditorem rerum, & iudicem factorum nostrorum sentitis, afficiamini monitis coelestibus, ip sum autorem rerum, & iudicem uestrum agnoscite, & ei in his offitijs quae legum uoce requirit, obedite. Videtis à deo ordinatas esse uices dierum ac no ctium, aestatis & autumni: Has uices esse certas omnes fatemini, cur igitur de premijs rectefactorum, et de poenis malefactorum dubitatis? Certa lege Dei obruuntur poenis omnes scelerati. An casu putatis subijci iam mundum barbaricae Tyrannidi Turcarum, qualis alia nulla similis unquam fuit? Nequaquam hoc casu accidit. Sed hoc tristi carcere, hominum furor cohercendus et compescendus est, qui nul lis legibus frenari suos mores sinunt, qui concedi sibi licentiam, ut beluae uolunt, exercendae petulantiae ut libet. Odeplorandam principum negligentiam: His malis mederi eos oportebat, ut hanc indomitam turbam seuerißimis poenis ad modestiam reuocarent, quod nisi tandem facient, Deus iratus hac gentes seruitute Turcica opprimet, sed redeo ad scholasticos, obtestatur uos hic uniuersus coetus praeceptorum uestrorum, & praecipit uocediuinae, ut et reuereamini Deum, & uiuatis modestius, eaque in recum uestrae saluti, tum communi consulatis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
