Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 278
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem bono uiro, e excellentis ingenij homini honestius, quid melius, quid dignius, quàm uersari in earum rerum inquisi tione &indagatione, quarum scientia &splendoris, et magnificentiae plurimum habet? usum uero ac fructum immensum, maximeque naturam rerumom nium parentem attingit? Iamque animum attollere humo, &sublimia petere, &aeris naturam &coe liuim inspicias, &uigilantibus oculis in ijs obserues, quae cura et admiratione digna sunt, quaeque com modi aut detrimenti aliquid hominum naturae portendant, ut poßis &commoditates ex omnibus decerpere, &damna cauere. Iam uero infinitis herba rum generibus contemplandis te dedere, ibique diumorari, &propius cognoscere admirabiles illas, &plane diuinas earum uirtutes atque opes, quae tam ua riae, tam praestantes, tamque incredibiles sunt, ut nihil profecto in ipsa natura sit, aut dignius, quod suspiciamus, aut pulchrius quod inuestigemus, aut iucundius quod cognoscamus.