# Selectae declamationes. Vol. 1 280

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IN LAVDEM ARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/280

Si igitur quis, quod pulcherrimum & honestißimum est, semetipsum intus & in cute cognoscere cupit, ueluti labyrinthum ingressurus, Medicinam ducem, ceu Thesei filum, sequeretur, si errore implicari, & à uero deduci non uelit, & minimo negocio rem, qua nihil cognitione splendidius, & inquisitione melius, & oblectatione suauius consequi. De qua quàm honorifice ueteres illi, uerè sancti & sapientes homines iudicarint, luce clarius est. Ho merus enim uates sine dubio rerum humanarum pe ritißimus, unum Medicum, multis alijs hominib. prae stare censuit: quod Poëta accerrimi iudicij nunquàm dixisset, si non uidisset tantum oportere tribui tam eleganti rerum naturae cognitioni. Quid quod Homero non tantum uetustiores, sed etiam grauiores uiri, Medicis diuinos honores habuerunt, eosque beneficentia & studio in numerum Deorum sustulerunt.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
