# Selectae declamationes. Vol. 1 283

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IN LAVDEM ARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/283

Et discunt isti lari magno suo malo, recte sapere, & res uere utiles non temere negligendas esse. Medicina uero, si ulla res alia, nobis in primis necessaria est, cuius opera incolumes, & saluiuiuimus. Sole, igne, aqua, & aere denique citius carebimus, quàm Medicina. Nam praestat semel mori, & magnis miserijs defungi, quàm in longis morbis, quibus liberari nequeas, mi serum ducere spiritum, atque infoelicem uiuere uitam: à quibus multi sic premuntur, à Medicinae auxilio destituti, ut sibi manus adferre non dubitent. Quare Romani Caesares uideri possunt intellexisse, quàm salutares & necessarij essent boni Medici T 2 Rebuspu. oog Rebuspub. qui eis in singulos annos amplißimum supendium ducenta & quinquaginta sestertia pendebant, sicut Plinius author est, cum tamen reliquarum disciplinarum professoribus, centena sestertia modo in annum numerarint.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
