# Selectae declamationes. Vol. 1 284

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IN LAVDEM ARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/284

Cuius pecuniae si rationem more nostro iniueris, comperies Rhetoribus & Poëtis tria millia aureum, & trecentos triginta quatuor numeratos: Medicis uero octo millia au reum, & amplius trecentis in singulos annos stipen dium fuisse: nae illi probe maiestatem & operam Medicinae perspectam habuerunt, & melius & can didius de honestis rebus iudicarunt. Quidam liberalibus praemijs bonos Medicos honestarunt, tantoque illum ordinem honore affecerunt. At nunc eò deuentum est, ut ex libidine, non ex uero iudicemus: ex gratia, non ex merito tribuamus: fiuntque paulas tim deteriora omnia, & in peius delabuntur. Neque desunt, quibus nunc Medicina sordet, quae olim magnis et sapientibus uiris tanti fiebat. Sed quid mirum? Vt enim scarabei preciosi unguenti odore offendun tur, & sues amaracini fragrantia, sic hi nostri sca rabei & sues, praeclaras & honestas res non ferunt. Sed quis istos non contemnat? nisi quis leuem & impurum seruum Caryonem apud Aristophanem audiendum putat, qui uirum Medicum scatophagon, id est, stercoris uoratorem uocat, cum nemini hominum obscurum sit, quod lingua est, ut ille inquit, pars peßima serui.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
