# Selectae declamationes. Vol. 1 286

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IN LAVDEM ARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/286

Vt enim inter pulcherrimas segetes, triticum & siliginem, zizania & lolium sibi esse uolunt locum, ita & perditi quidam homines in honoratis uirorum ordinibus quoquo modo esse uolunt, qui digni sunt, ut in coruos deportentur, non quibus cum boni uiri litigent. Vos quibus melior mens, & honestior animus est, qui dignitate, splendore, & maiestate naturalium rerum mouetur, amplectemini Medicinam, qua nihil melius, neque pulchrius, neque maius rebus huma nis diuinitus contigit: quae & rei amplificandae com pendiaria uia est, & tantum oblectationis subministrat, quantum humanus animus capere potest. Non enim hic, ut in pictura, inanes umbrae, & uanae corporum imagines nos oblectant, sed res solidae, & ui uum naturae opus, & incredibile, & uarium eius decus, cum summa uoluptate spectatur: tum facit, ut his bonis floreamus, quibus ut abundare foelicissimum, ita & carere miserrimum est. Quare qui beati, quàm miseri esse malunt, hi putent sibi Medicinam omnibus modis amplexandam. Dixi. ALIA ORATIO, I. AVdem Medicinae continens. E ipsa comperio uerißimum esse, quod scripsit quidam Poëta: Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne est.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
