# Selectae declamationes. Vol. 1 287

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IN LAVDEM ARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/287

Namcam non alia ars de nobis uberius mereatur, quàm Medicina, tamen uel in primis huic peßima gratia, à plerisque mortalium redditur, qui tantum abest, ut agnoscant huius beneficia, ut nullo non genere conuitiorum, cum artem ipsam, tum eos, qui in perquirendis his rebus, quae uitam prorogant, quae ualetudinem conseruant, ac morbos arcent, ope ron collocant, conscindant. Idque faciunt hi, qui quo ties pituita molesta est, tota domo myropolia coemunt, omnes undique Medicos conducunt, ueterinarios etiam: & cum Medicinae ope conualuerint, aumi morbum exerceant, in accusanda inscitia Medici, in uituperandis exoticis remedijs. Ea est insania, ut ne quidem experti artis beneficia, placari poßint. Cum hisce rixemur ne modo, postquàm ex more de Medicinae laudibus aliquid dicendum est? Ego uero satis scio non esse tantam dicendi facultatem mihi, ut illas mea oratione ad sanitatem reuocare me posse confidam. Pythagoram aiunt adolescentes quosdam, cum honestae cuidam foeminae in conuiuio libidine inflam mati, uim afferre conarentur, mutato cantu tibiarum (qui in conuiuijs ex more adhibebatur) spondaeis tardiusculis flexisse, ut compressa libidine ab incepto desisterent.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
