Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 288
Unproofread scanNot analysed yet
At hi non tantum non oratione ulla placari posse uidentur, sed multis hellebori iugeribus, ad medicandam stulticiam opus habent: Quare cum his in praesentia non est uisum digladiari. Sed bonis ac studiosis liberalium artium adulescentibus, cupimus fidem facere: Non aliam artem ex prophanis, aut plures utilitates ad uitam afferre, aut digniorem esse, in qua cognoscenda, quicumque liberalibus ingenijs praediti sunt, operam sumant. Et quanquam in hoc argumento optarem mihi esse eam facultatem, quae pro dignitate exponere, &or nare res dignißimas laude poßet: tamen ita extant ob oculos, ita uersantur inter manus Medicinae com moda, ut ad eam praedicandam non admodum uberiore eloquentia opus sit. Etsi usquam uerum est, quod aiunt, probae merci non esse praecone opus, minime omnium Medicina postulat uulgaria praeconia, cuius utilitas posita in conspectu nostro, omnium mortalium studia fauoremque meretur.