# Selectae declamationes. Vol. 1 289

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IN LAVDEM ARTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/289

Quae enim alia ars, aut plura, aut gratiora uitae foeliciter degendae, adminicula nobis promittit? Quod cum animaduerterent ueteres, tantopere praestare eam alijs artibus omnibus, cum quidem omnium aliarum disciplinarum inuentionem, imo & literarum, & legum primordia in homines auctores re ferrent, in una Medicina senserunt tantam esse uim, ut neminem mortalium dignum ducerent, cui tantum beneficium acceptum ferrent, sed magno consensu iu dicarunt à Deo repertam, exhibitamque nobis esse. Et est tanta scientiae uarietas, quam Medicina complectitur, ut humano ingenio deprehendi non potuerit. Etenim in tam fugaci uita, quamuis multi non poterant tot morborum genera cognoscere, tam ua ria remedia, herbarum dißimillimas naturas experiri, haec cogitabant, opinor hi, qui optimae artis inuentionem Deo asscripserunt. Et mihi libet credere diuinitus ostensam esse mortalibus hanc artem, & à primis illis authoribus generis humani, traditam esse per manus posteris. Nec mihi ullus mortalis labor suffecturus fuisse uidetur, tam uarijs corporum naturis, tot causis, tamque abditis ac latentibus morborum, tot ualetudi nis conseruandae aut restituendae rationibus, syderum airibus, quas in commutanda corporis humani con stitutione exercent, tot pharmacis inquirendis. Itaque statuamus nos etiam Medicinam Dei munus esse, missum in terras, quo infirmitatem uirium nostrarum aliquantisper sustentaremus. Et cum usus poscit, ita utamur, ut agnoscamus non humano consilio, sed diuino beneficio proposita esse remedia uitae prorogandae.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
