Latin
ORATIO IN LAVDEM ARTIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 290
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &sacrae literae palàm docent, Deum &remedia proposuisse, &Medicos condidisse, ®ere gubernareque Medicorum industriam. Est haec uel in primis magna Medicinae laus, diui nitus repertam esse, quam laudem, cum huic uni arti tribuant sacrae literae, non dubitemus eam longe, cum dignitate, tum utilitate praestare omnibus alijs. Stultitiam esse sentimus contemnere reliquas ar tes, quas humanum ingenium excogitauit. At Medi cinam aspernari, non stultitia, sed impietas est. Nam coelestia dona contemnere, aut parum religiose colere, consceleratae mentis furor &sacrilegium est. Nunc, si libet utilitate metiri Medicinam, quae etas est, quae uitae pars, quae huius ope non indigeat? Quod enim in fabulis est, primos hominum glande uictitasse, postea monstratas esse fruges à nescio quibus, id eò pertinere mihi uidetur, certam quandam uictus rationem inuentam esse, magno bono publico, cum ad id tempus, discrimen nescissent homines noxiorum in uictu &salubrium. Proinde, hac in parte latißime patent Medicinae beneficia, praescribentis suam cuique uictus rationem. Nam si tollas è culina uictus rationem seu diaeteticen, quid aliud erit iam culina, nisi carnificina quaedam?