# Selectae declamationes. Vol. 1 3

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/3

aliae diuinitus proditae, aliae ab ingeniosis hominibus conscriptae, quale est Hesiodi, item Homeri poema, quales Philosophorum commentarij, quales pleraeque nobilium ciuitatum leges sunt, quarum memoria, historiarum beneficio, ad nostra tempo ra propagata est. Verum in his diuinae leges tanto san ctiores sunt humanis, quanto propius effingunt tum autorem, tum archetypum omnium bonarum rerum, quem non dubium est nusquam certius expressum, quam in ijs literis, quas suis ipse digitis, inaestimanda benignitate, lapideis tabulis insculpsit, praecepitque omnibus posti bus, aedium uestibulis, fimbrijs item uestium inscribi, &, scopi uice, ob oculos, interque manus reponi, unde uitae uniuersae ratio peteretur. Iam et hoc humanae leges diuinis scripturis uincuntur, quod legibus Euangelicae literae additae sunt, quae Christum generi mortalium exhibent qui spiritum impertit, quo humani animi accen si, nihil non coeleste, sua ipsi sponte adfectent. Lex enim recti uiam monstrat. Sed honestum animis humanis ille Christi spiritus absoluit, Adeo plane fieri nequit, ut solis lis legibus adiutus, uitam probe instituas.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
