# Selectae declamationes. Vol. 1 300

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, CONTRA EMPIRICOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/300

Leges dant actionem contra illos, qui adulteratas merces uendunt, & atrocia supplicia in eos constituunt. At isti histriones Medicinae, pro summo scelere, auferunt maxima praemia, feruntur in oculis, coluntur à populo, adorantur tanquam semidei, mercede maxima conducuntur cum summo periculo: Saepe enim uidimus aegrotos dare poenas inscitiae, & audaciae horum histrionum. Et cum multa prognostica colligantur ab omnibus circumstantijs, à figura corporis, à gestu aegroti, à locis, à regionibus, ex quibus iudicari de exitu morbi potest: mihi tamen uix aliud signum certius exitium portendere uidetur, quàm si talis histrio adhibitus fuerit. Vulgare est, artem exerceat qui didicit. Nemo enim tam impudens est, ut profiteri Musicam ausit, nisi dedicerit. Quomodo enim ludet fidibus is, qui nunquam didicit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
