Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 301
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc si in his leuioribus artibus accidit, quanto minus ferendi sunt isti, qui cum nun uam didicerint, tamen hanc artem longe maximam ac difficillimam profitentur. At uidemus quàm plurimos esse, qui quasi ab Aesculapio, totam artem per somnium semel acceperint, uenditant se nter Medicos, etiamsi nullam unquam paginam Hippocratis, aut Galeni, aut Auicennae legerunt. Acuidentur etiam irridere totam doctrinam, quae in scholis traditur, &sapiunt: Vident enim uulgus plus admirationis habere parasiticam illam, quam ueram philosophiam: uident magis quaestuosam esse histrionicam, quàm ueram medendi artem. Sed obijciat hic aliquis, plerosque illiteratos magnam experientiam habere, quae non minus ualet, quàm ars, quàm doctrina. Assentior multum pollere experi entiam: ex hac enim ars paulatim nata est. Sed post quam ars reperta est, ideo traditur nequid temere, cum periculo aliorum experiamur, sed priorum experimenta imitantes, certam medendi rationem teneamus. Proinde qui relicta arte, per sese uolunt taperiri quid prosit, quid obsit, hos saepe continget errare, &discent magno malo aegrotantium. Nihil est fallacius experientia in tanta uarietate circumstantiarum, ad quam non adhibetur ratio &doctri na, sicut initio Aphorismorum admonuit Hippocrates Goocrates, cum inquit, experientiam periculosam esse, &iudicium fallax. At isti empirici, imo histriones, abiecta arte tantum confidunt experientia, &iudicio suo, quorum utrumque incertiß. est. Hippocrates adeo diffisus est experientiae, ut praeceperit, postquam non respondit euentus Medicinam secundum rationem facienti, ne quid praeterea tentet.