# Selectae declamationes. Vol. 1 305

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, CONTRA EMPIRICOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/305

Vos interim priuatim, si quando opus erit, periculi magnitudo admoneat, quales medicos consulere debeatis. Tutius est enim adhibere bonos uiros, & qui artem quam exercent didicerunt, quàm leuißimos impostores, & histrionicam magis quàm medicinam exercentes. Ego uero in hac re, etsi peri culo publico maxime moueor, tamen praeterea incredibili dolore afficior, propter contumeliam artis & doctrinae. Doleo enim negligi & contemni tantam scientiam pulcherrimarum in natura rerum, quam autores nostri complexi sunt: Neque uerisimile, tantam uarietatem scientiae reperiri potuisse, nisi deus istorum uirorum mentes, singulari afflatu mouisset, ad earum obseruationem, qui eas repererunt, & pleraque monstrasset abstrusa, quae humano ingenio erui non poterant. Quae tandem naturae pars desideratur, quae non sit patefacta atque illustrata horum lite ris? gemmae, plantae, animantia, & partes animantium, temperamentorum uarietates, causae morborum, causae remediorum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
