Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 312
Unproofread scanNot analysed yet
Egregius Gregius animi uir Plato Athenaeus, &sapientiae nomine uenerabilis, in dissertatione quam Em stas seu de Philosophia inscripsit, Socratem ait ingressum in Diony si Grammatici spectasse illic genijs elegantißimis nobiles pueros &ex ijs fortè duos ultro ac citro contendentes: Esse quaedam de Anaxagorae uel Oenopidae scitis controuersa uidebantur. Sic enim in ludo illi orbes pingere, flexuras ductare, uersilibus punctis finire &artifici manu uariegatas undique lineolas imitarier. Haec, uti solebat, penito contemplatus animo senex, cuidam è familiaribus puerorum adsedit, blande illum officio cubiti admonitum scitatus: Quid hoc, quod meditentur adolescentes tanto studio &cura: Num honestum ac magnum? Continuo iste nugari, nescio quae, cognitu sublimia &quasdam Philosophias garrire. Socrates contra impudentiam demiratus hominis, contatur, num ergo turpe ducat id quod ait iuuentus philosophari. Aderat ibi quispiam non malus uir, is impro be dolens responsum Socrati, &autoritate tanta ui ro, &de sapientiae studijs modesta roganti, commodum interuenit: Socrati ait, mittendum hominem sordidum, squalentibus obrutum uoluptatibus, &indignum plane, qui cum Philosophiae disputatio communicetur. Prudenter ille quidem non ad omnes pertinere sacrosanctum rem, sapientiam arbitratus, &μυκτον iure solennium interdixit.