# Selectae declamationes. Vol. 1 312

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE ARTIBVS LIBERALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/312

Egregius Gregius animi uir Plato Athenaeus, & sapientiae nomine uenerabilis, in dissertatione quam Em stas seu de Philosophia inscripsit, Socratem ait ingressum in Diony si Grammatici spectasse illic genijs elegantißimis nobiles pueros & ex ijs fortè duos ultro ac citro contendentes: Esse quaedam de Anaxagorae uel Oenopidae scitis controuersa uidebantur. Sic enim in ludo illi orbes pingere, flexuras ductare, uersilibus punctis finire & artifici manu uariegatas undique lineolas imitarier. Haec, uti solebat, penito contemplatus animo senex, cuidam è familiaribus puerorum adsedit, blande illum officio cubiti admonitum scitatus: Quid hoc, quod meditentur adolescentes tanto studio & cura: Num honestum ac magnum? Continuo iste nugari, nescio quae, cognitu sublimia & quasdam Philosophias garrire. Socrates contra impudentiam demiratus hominis, contatur, num ergo turpe ducat id quod ait iuuentus philosophari. Aderat ibi quispiam non malus uir, is impro be dolens responsum Socrati, & autoritate tanta ui ro, & de sapientiae studijs modesta roganti, commodum interuenit: Socrati ait, mittendum hominem sordidum, squalentibus obrutum uoluptatibus, & indignum plane, qui cum Philosophiae disputatio communicetur. Prudenter ille quidem non ad omnes pertinere sacrosanctum rem, sapientiam arbitratus, & μυκτον iure solennium interdixit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
