Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 314
Unproofread scanNot analysed yet
At interim, si quid ab humanitate uestra, optimi uiri, pietas mea, uel à uobis adulescentes nunquam non officiosa uoluntas emereri potest, quaeso non solo argumenti nomine, uerum &mea ipsius causa, pari cum caeteris Oratoribus uestris loco pari gratia habete. Constans &uetusta fama est, natum loue Mercurium, quum ad Aegypti flumina puer à Nyntphis aleretur, ut erat indoles festiua, per lusum iocumque solitum pleraque commentari, Deas uafricie fallere, nouas artes, noua opera miranda posteris effingere. Eximia est, quae gentibus inde aliquot inter sacra fuit Lyra, id enim fabulis callido nomen in uento proditur. Factam aiunt è concha, quam forte fortuna iam in sicco destituerat Nilus in alueum regressus: Testudinem uocant notiori uocabulo. Festiuum profecto naturae opus. Oblongula est, ut reliqua taceam, &capite quasi in orben sinuato, ac ob id apta manibus habendo.