Latin
DE ARTIBVS LIBERALIBVS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 317
Unproofread scanNot analysed yet
Et attingerem ex ijs aliquot, ni paßim id sonarent scholae: at si uultis tamen, ostendam usui fuisse uel summis ingenijs. Vir animi sagax Ari stoteles, ut hunc nominem, in quem opinio hominum consentiens multis iam seculis conspirauit, quaeso quid praestat ubique uel aptius, uel eruditius Dialectica? potestque illa quasi Delphico gladio, ut omnium sensa nunquam non penitißime confodiat, Inuenit, disponit, Dialecticae debet, ipsa enim quid quaeque res, quid cuique cohaerens, &quo ordine, pulcherrime distinctis filis notat. Iam si Platonicos huc accire datur, quantus inter illos eminet Augustinus, qui dialexi ceu Mercurij alis, ita Plato nici uim animi excelsam uocant, humana superans, diuina proximus attigit. Non audio quosdam maleferiatos homines, quicum ἀγράμματοι καὶ ἄμουσoi literas uulgo iactitent, hoc habent primum ut à Dialecticis quàm longißime absint. Age, belle ridetur haec tota sex à Socrate, non in Gorgiatantum &Lache, sed omnibus penè dissertationibus Platonis. Habet Grammatica ut docte loquaris, haec ut ue re, ut discriminatim, ut certum, ut solidum, quod enthymemata, syllogismi, theses, finitio, partitio, commodum exhibent.