Latin
ORATIO DE GRADIBVS IN
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 32
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &nos, quia ita sentimus, titulum Doctoris in profeßione dificillima, non temere comunicandum esse multis. Nam hic titulus testimo nium est publicum doctrinae ac pietatis, quo nullo modo armandi sunt indocti ac improbi. Nihil enim perniciosius est Rebus pub. quàm inscitia &malitia, cum acceßit authoritas. Itaque annis iam aliquot praecipue in tanto Ecclesiarum periculo, paucis admodum hic honos decretus est, idemque in posterum seruabimus, ut nemini, nisi cuius ingenium, doctrinam, &mores longo usu perspeximus, hunc titulum impertiamur? Neque quicquam fecimus alienum hoc nostro iudicio, nunc in his promouendis, quorum doctrina, pietas, &in omni officij genere diligentiae &moderatio, nobis omnibus nota est. Itaque &Illustriß. Princeps noster Dux Saxoniae, Elector duxit esse è Repub. ut hoc gradu ornarentur, &nos libenter authoritati Illustriß. Principis paruimus, cum ingenia, mores, doctrinamque eorum in magna ua rietate temporum ac periculorum cognouerimus. Etenim cum hos gradus initio constitutos esse arbitraremur, ne temere admitterentur ad ecclesias docendas ulli sine publico testimonio doctorum, ac bonorum uiro rum, nos quoque hoc consilio retinemus morem, &ut inexploratos arceamus à nostris Ecclesijs, quantum fieri potest, &ut hi qui uocantur ad docendi munus, habeant quoddam, &uocationis, &doctrinae suae publicum testimonium. Quando autem unquam fuit ullum in Ecclesia tempus, cum haec diligentia seuerius requirenda fuit, quàm hoc seculo?