# Selectae declamationes. Vol. 1 324

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE ARTIBVS LIBERALIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/324

Censae artium numero Musae septem, duae supersunt, Cleio & Calliope, quibus aequum in omnes lite ras ius: historiae Cleio, Calliopen poëmati praeficimus. Omnis generis scripta usurpant historia & poëma, nec alij maiori fruge operaue leguntur authores, quàm Historici ac Poëtae: Adulescentes animos è uulgarium studiorum forde euellunt, locoque referunt excelso, iam uiris digna spirantes. De Artibus hactenus, quae organa sunt, & quasi quaedam praeludia magnae illius Dijs genitae sapientiae, quibus instructae mentes hominum, Dei numen coelis demssum excipere queant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
