Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 329
Unproofread scanNot analysed yet
DE PHILOSOPHIA ORATIO pronunciata, cum decerneretur gradus Magisterij quibusdam doctis &honestis iuuenibus. Philippi Mel. M. D. XXXVI. Pero mores meos ita uobis omnibus inspectos ¬os esse, ut facile persuadere poßim, me non impudentia, aut fiducia ingenij, aut πολυπραγμοσυν οὐ aliqua, has mihi dicendi par tes iterum sumpsisse. Nam cum mandaret eas mihi uir optimus lacobus Milichius Decanus Collegij no stri, qui propter egregiam uirtutem ac studiorum, &plurimorum officiorum societatem, mihi charißimus est, mouebar quadam officij ratione, ut morem gerendum esse amici uoluntati existimarem. Neque ego sum adeo Suffenus, aut ridicule mihi placeo, ut ignorem plerosque alios in hac schola esse, &natura magis idoneos, &doctrina melius instructos ad dicendum, quàm ego sum, quibus profecto laudem ingenij &eruditionis largiter tribuo. Sed nolui uideri morosior in recusando, cum hanc operam à me homo amicißimus flagitaret. Verum nolo uti longiore excusatione: Nam opinor mores meos satis probatos uobis esse. Et haec sunt praecipue ex eo go nere, in quo ualet uersiculus: Τρόπος ἐσθʼ ὁ πείθων τῶν λέγοντος, οὖ λόγος.