# Selectae declamationes. Vol. 1 33

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE GRADIBVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/33

in quo postquam lucescere Euangelium coepit, diabolus odio Chrisu paßim etiam impia dogmata spargit, & magna ex parte serunt huiusmodi perniciosas opiniones indocti ac neophyti, qui nullos audiuerunt peritos rerum spiritualium, nullum habuerunt usum Theolo gicarum disputationum, nunquam deliberationibus ullis grauioribus de tantis rebus interfuerunt, denique qui repente sunt Cadmaei fratres, quos subito armatos terra edidit, doctores existunt sine magistris, sine usu, sine experientia, denique nihil afferunt ad ministerium, quod in terris & summum & periculosiß. est, nisi inscitiam cum arrogantia, atque impudentia coniunctum. Huiusmodi sunt, qui paßim gignunt no ua dogmata, ac multos nominare possem. At Paulus iubet explorare eos, qui ad docendas Ecclesias uocantur, & Timotheum nobis praedicat, non solum quod nutritus sit studio sacrarum literarum inde usque a teneris, sed etiam quod comes interfuerit Apostolorum certaminib. periculis, disputationibus, deliberationibus. Hunc usum non minus requirendum censeo, quàm ingenium, & doctrinam.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
