Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 331
Unproofread scanNot analysed yet
Haec si quis considerabit, ita demum existimare poterit, quanta sit artium, ac doctrinae uis &magnitudo. Etsi autem nulla oratio par tantis rebus excogitari potest, tamen cum ab imperitis saepe serantur de hac re prauae opiniones, adolescentes monendi &praemuniendi sunt: quod quanquam in scholis fit à praeceptoribus quotidie, tamen oratio, quae hoc loco habetur publico nomine, plus authoritatis habere debet. Est enim omnium doctißimorum ui rorum in hoc consessu communis sententia, quam contemnere profecto fuerit arrogantißimum. Quare cum &necessaria Reipub. &uobis salutaria dicam, &haec mea uox communem omnium uobis sententiam exponat, peto ut me pro uestra humanitate diligenter audiatis, &admoniti non tantum sicut Vlyßis socij Sirenas obstructis auribus prae teruecti sunt, ita uos eorum inepta iudicia, qui non putant Ecclesiae admodum opus esse liberali eruditione fugiatis, sed illos ipsos tanquam deterrimas pestes, &dira portenta execremini. Deinde acuat &excitet discendi curam, quod studia uestra ad Ecclesiam, ad Rempub. pertinent, nec tantum ex illis priuata utilitas &uoluptas petitur.