# Selectae declamationes. Vol. 1 333

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE PHILOSOPHIA ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/333

Nam ad iudicandum, & ad recte & dilucide explicandas res intricatas, obscuras, non satis est nosse haec uulgaria praecepta Grammatices & Dialectices, sed opus est multiplici doctrina: Multa enim assumenda sunt ex Physicis, multa ex Philosophia morali conferenda sunt ad doctrinam Christianam. Deinde duae res sunt, ad quas comparandas opus est magna & uaria doctrina, & longa exercitatione in multis artibus, uidelicet, methodus, & forma orationis. Nemo enim fieri artifex methodi potest, nisi bene & rite assuefactus in Philosophia, & quidem in hoc uno genere Philosophiae, quod alienum est à Sophistica, quod ueritatem ordine, & recta uia inquirit & patefacit. Qui in eo studio bene assuefacti, ἔξιν sibi parauerunt, reuocandi omnia ad methodum, quae intelligere, aut tradere alijs cupiunt, hi norunt etiam in disputationibus religionis informare methodos, euoluere intricata, dißipata contrahere, obscuris & ambiguis addere lumen Magna & copiosa doctrina ad alteram rem, scilicet, ad formandam opinionem opus est, ut norunt omnes uel mediocriter uersati in literis. Sed ut hanc ἔξιν ἐξ tymethodi informandae nobis comparemus, non minore studio opus est.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
