Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 334
Unproofread scanNot analysed yet
Nec potest haec contingere ijs, qui non assuefiunt in pluribus Philosophiae partibus, in quibus qui non exercentur, etiamsi attigerunt Dialecticam, tamen tantum umbram quandam methodi consequuntur. Nec alij saepius uiciosa &Sophistica colligunt, quàm isti. Cumque se artifices me thodi esse putent, tamen uia deerrant, &sunt, ut Homerico uerbo utar, &λαοσκοποι. Porro non tantum propter methodum, seu ut Plato uocat ἀνάγκην λογογραφικὴν, opus est Philosophia. Sed ut ante dixi, etiam multa assumenda sunt Theologo ex Physicis, ubi ea est singularum partium ratio, ut bis, qui solidam doctrinam expetunt, non satis sit pau ca quaedam excerpere, sed ars integra, quantum fieri potest, cognoscenda est. Magno instrumento destitu tus est Theologus, qui nescit illas eruditißimas dispu tationes, de anima, de sensibus, de causis appetitionum, &affectuum, de noticia, de uoluntate. Et arroganter faciet, qui se profitetur Dialecticum, si nescit illas causarum partitiones, quae traduntur tantum in Physicis, &intelligi non possunt, nisi à Physicis. Omnino est orbis quidam artium, quo inter se deuinctae copulataeque sunt omnes, ut ad singulas percipiendas, multa ex alijs assumi oporteat: Quare Ecclesiae opus est toto illo doctrinarum orbe. Non opinor quenquam adeo insulsum esse, ut non animaduertat, eos qui instructi sunt Philosophia morali, multas partes doctrinae Christianae foelicius tractare posse.