Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 336
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil opus est hic ueteres illos recensere, qui doctrinam Christianam insulsißimis argutijs penitus obruerunt. Eruditam Philosophiam requiro, non illas cauillationes, quibus nullae res subsunt. Ideo dixi unum quoddam Philosophiae genus eligendum esse, quod quàm minimum habeat Sophistices, &iustam methodum retineat: Talis est Aristotelis doctrina. Sed huic tamen aliunde addenda est illa prae stantißima Philosophiae pars, de motibus coelestibus. Nam reliquae sectae plenae sunt Sophistices, &absurdarum &falsarum opinionum, quae etiam moribus nocent. Nam illae hyperbolae Stoicorum sunt omnino Sophisticae, bonam ualetudinem, opes, &si milia non esse bona. Comentitia est &ἀπαθεία, falsa &perniciosa opinio de fato. Epicurus non philosophatur, sed scurratur, cum affirmat omnia casu PHILOSOPHIAE. 337 casu extitisse: tollit primam causam, &dissentit in totum à uera Physicorum doctrina.