# Selectae declamationes. Vol. 1 339

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE PHILOSOPHIA ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/339

Testa tus est enim utrunque sibi maximam uoluptatem attulisse, patriae salutem, & parentum laeticiam, quam illis attulisset filij uictoris uirtus & gloria. Vtinam sic erga Ecclesiam affecti simus, ut hanc summam uoluptatem ducamus, uidere florentem & tranquil lam Ecclesiam, quae uerius est patria, quàm illud solum, illi penates, qui nos exceperunt nascentes, & praestare, ut Ecclesia, hoc est, coelestes Angeli, et uni uersus coetus piorum, quem ut parentes uereri & amare decet, ex nostris benefactis solidam uoluptatem capiant. Econtra nullos cruciatus acerbiores esse statuamus, quàm uidere Ecclesiam dißipatam, & quidem nostris cupiditatibus coniectos An gelos, & coetum piorum in luctum ac dolorem. Non dico hic de praemijs, decet enim nos uirtute ipsa moueri, debent apud nos ualere Ecclesiae charitas, & ratio officij, quod Deo debetur. Sed tamen non defutura sunt etia praemia recte discentibus: Deus enim inquit: Glorificantes me glorificabo. Et si sumus Christiani, hac spe offitium nostrum facere debemus, ut sentiamus nos Deo curae esse, ne egeamus nos et li beri Dogl d by 349 DE VTILITATE PHILOS. beri nostri. Imo scitote nostra causa, non Tyrannorum, non eorum qui pia studia oderunt, hanc totan rerum naturam a Deo conseruari, solem oriri, efcere temporum uicißitudines, ut agri fiant foecundi. Recte hoc Stoici, Omnia esse Dei: Philosophos autem esse amicos Dei: Quare omnia etiam sunt Phi losophorum. Itaque ingenti animo haec studia literarum & defendamus, & in hac statione diuinitus col locatos nos esse iudicemus, eamque ob causam & maiore cura faciamus officium, et nostri laboris praemia à Deo expectemus. Dixi. ORATIO DE PHYSICA HABIta Vuittebergae, à loachimo Rhetico. AX optima rerum, Quas homini nouisse datum est. Pax una triumphis Innumeris potior, inquit Poëtae,

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
