Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 342
Unproofread scanNot analysed yet
maxime uero inter ciues. Hanc igi tur à Deo perpetuam petamus, propter Ecclesias alioqui satis male adfectas, &ad has quantulascunque reliquias literarum retinendas, ac nunc Deo patri liberatoris nostri Iesu Christi gratias agamus, quod tumultum πανικὸν in uicinia ortum sedauit, de quo eo dico pauciora, quia nunc optandum esset ἀμνησίαν totius rei aeternam esse. Sed moniti hoc periculo, nos quidem Deum maiore pietate &diligentia colamus, ut parcat Ecclesijs, &his studijs quae necessaria sunt generi humano. Id facilius impetrabi mus, si non abutemur ocio ad luxum, &obscoenas uoluptates, sed finem prospiciemus, propter quem Deus pacem politijs concedit, ut educari, ac erudiri iuuentus, ®i disciplina poßit, &maiorem adsiduitatem in hac nostra togata militia praestabimus. Vt igitur hoc loco &in his congreßibus, ad cohortandos uos alias de alijs seu artibus, seu uirtutibus dici d by yitia dici solet, ita &ego orationem hoc tempore, de doctrina Physica habiturus sum. Haec &initia prima sumit à Mathematis, &paßim ab illis demonstrationes mutuatur.