Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 343-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ego nunc de integra Medicorum arte loquor, de hac communi &oeconomica doctrina dissero, qua carere non possumus, si non prorsus belluino more uiuere uolumus. Addam &exempla Ecclesiae. Haec ipsa doctrina Physica propria fuit Nohae, Abrahae, Propheta rum &Apostolorum. Nam ut authoritate aliqua eminerent inter caeteros homines, &beneficijs obligare multos possent, artem eos Medicam ad profeßionem Euangelij Deus adiungere uoluit, &manus eorum in curando rexit. Nec existimate indeco rum uobis esse, tantorum uirorum imitari studia, qui etsi sustinebant alia munera difficilia, tamen hu mani corporis opificium &temperamenta, ac mor borum remedia inquirebant, alius fortasse alio studiosius: Sed tamen hanc communem Physicam omnes callebant, quae fine literis non discitur. Sit igitur haec primautilitas, quod quaedam Medicinae particula est. Sed sunt et aliae multae causae, cur adolescen tibus Physica traduntur. Manat inde pars magna disputationum Ethicarum, quia causae uirtutum in natura hominis quaerendae sunt.