# Selectae declamationes. Vol. 1 344

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE PHILOSOPHIA ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/344

Et literatos decet nosse fontes harum disputationum, qui etiamsi uidentur exigui, tamen monere studiosos multa possunt. Non erat profeßione Medicus Varro, Sed tamem ratione & diligentia in prouincia, quae erat infesta lue pestilenti ita seruauit se & comitatum. Iussit obstrui omnes fenestras, praeter Arctoas, undespi rant rigidiores uenti. Consilium id ex puerilibus praeceptis, quae in Physica de uentorum discrimine traduntur, sumptum erat, ut omnes intelligitis. Narrat Galenus Antoninum Imperatorem depellere cruditates uentriculi solitum, inedia unius diei, & haurientem cyathum uini, cui aliquantum pi peris inspersit. Domestica sunt haec, sed ut recte utamur sine Physices cognitione, fieri non potest. Nam Antonino causae quaerendae erant, cur rebus penè inflammantibus uteretur. Animaduertit igitur ex uentriculi frigore sibi cruditates oriri. Quam multos possem recitare Duces ueteres & recentes, qui etsi Medicinam non exercebant, tamen hac Philosophia & suae, & aliorum saluti consulebant. Alexandri fuit eximium in hoc genere studium, qui sciebat, & Achillem à Chirone Medicinam didicisse, ut apud Homerum legimus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
