Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 347
Unproofread scanNot analysed yet
Exempla etiam ostendunt, non potuisse interpretes ueteres carere Physicis. Ideo enim Nisenus, de hominis partibus, longum commentarium aedidit. Et quàm multa sunt in alijs Physiologica, cum disserunt de partibus, &officijs animae. Quoties in grauißimis controuersijs Theologicis, dicendum est de causis, quarum uarietas tantum in Physicis erudite traditur Quantum refert tenere discrimen partium animae, cum tanta sit inter eas discordia, mens retinet legem Dei impressam, monstrat beneficia Dei, docet impendere poenas contumaciae. Sed altera pars animae, quae uocatur Appetens, cuius sedes est in corde, nec beneficijs mouetur, ut constanter amet Deum, nec perhorrescit commonefacta horrendis exemplis omnium aetatum, ut metuat Deum iratum ac uindicem. Quoties dicendum est de affectuum fontibus &sedibus. Et erudite discerni oportet σοργὰς à uicio sis motibus. Haec nunquam dextre explicabit is, qui non adsuefactus est ad Physicam doctrinam, quae in scholis traditur. Videmus interdum etiam ueteres scriptores non plebeios haerere in his materijs, tanquam in luto, propter inscitiam Physices.