# Selectae declamationes. Vol. 1 348

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE PHILOSOPHIA ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/348

Quoties in Ecclesia controuersia mota est de fato. Hic quid dicet imperitus Physices, quomodo labefactabit Sto icorum, aut Peripateticorum sententias, quas ignorat? Nec tantum in his materijs, de quibus dixiusus est Physices, paßim in explicatione coelestis doctrinae incurritur in Physicos locos, ubi magnum adminiculum est interpreti cognitio horum elementorum, ut Architecto, aut sculptori, mediocris pingendi facultas. Ingens est ornamentum Ecclesiae, eruditio, quae complectitur non tantum uerborum cognitionem, sed etiam quandam rerum uarietatem. Non nec formari iudicium potest, sine quadam rerum multarum consideratione & collatione, nec oratio ner uos habet aut uim, nisi ex bonis rebus oriatur. Est enim notus uersiculus: Scribendi recte, sapere, est & principium & fons. Est igitur & Physica doctrina complectenda, si uolu mus Ecclesiam non esse ineruditam. Eaque in re multa nobis prouidenda sunt. Indocti quia ingenia non co hercent certis metis doctrinarum, facilius deerrant auia, & difficilius sanari possunt, quia necnorunt, nec obseruant leges, quas in docendo sequi tanquam normam, necesse est, deinde Hypotheses ueras non te nent. Haec incommoda, si uitare uolumus, profecto excoli Digitized by s ogl excoli, & expoliri ingenia uera eruditione ualde opus est. Quales furores sint Anabaptistarum, sci tis, quos quidem manifestum est tantum ab illiteratis ortos & propagatos esse. Si igitur lumen eruditionis in Ecclesia extinctum fuerit, deliria exorirentur uaria, ut antea accidit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
