Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 349
Unproofread scanNot analysed yet
Ac principes fouerestudia li terarum oportuit: Sed cum paucos ea cura tangat, nos eò uehementius annitamur, ut hoc Ecclesiae decus, quantum possumus, tueamur. Haec propria est ordinis nostri militia, quam quidem &adiuuabit Deus, et ornabit praemijs, etiam si negligimur à Cen tauris, &aspera multa ferenda erunt. Sed scitis hoc uirtutis munus esse, recta facere, prodesse caeteris, ttiamsi uulgussit ingratum. Sic confirmatos esse oportet maxime nos in Ecclesia, ubi acriora &seuiora sunt odia, aduersus bene merentes. Quae gratia Esaiae, leremiae relata est pro summis &diuinis beneficijs? Horum nos exemplis excitemus, ad salutarem doctrinam conseruandam posteritati, ac statuamus Deum suo agmini non defuturum esse, nec per missurum, ut funditus deleatur coelestis doctrina. Hac spe nos in his aerumnis, quae nostram militiam comitantur, sustentemus atque erigamus. Dixi. ORATIO DE ASTROnomia &Geographia, habita Vuittebergae, a loachimo Rhe tico. Etus legitur Sibyllae oraculum de Athenis, duas ei pestes exitio futuras esse, fraudes, &Ducum ignan am. Sed si communem hominum uitam, &interitus Regnorum consideramus, non tam Athenis, quàm omnibus urbibus ac Imperijs Sibylla uaticinata est.