# Selectae declamationes. Vol. 1 35

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE GRADIBVS IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/35

Quanto uerius id de spiritualibus rebus affirmari potest, quae profecto non possunt uere aspici, nisi in ipsa dimicatione, atque experientia. Quos magis hoc seculum odio dignum est, quod nunc nemo non sumit sibi iudicium de rebus obscuris, ac spiritualibus una aliqua lectione audita, aut lecta una aliqua pagella. Paulus gratulatur sibi, quod quamuis procul, scopum tamen uidebat, ita nos hoc demus openum, scopum & requiramus, & in hunc intenti oculos ac mentem defigamus. Et tamen meminerimus procul nos ab illa meta ad quam tendendum est, abesse. & oremus Christum ut ipse nos docere pergat, quemadmodum est pollicitus, libenter audiamus quid alij exercitati iudicent, quid probent, libenter, & placide inter nos conferamus de Euangelio, & gratulari nobis dei beneficium, nos quoque in hac scholamerito debemus, in qua, ut nihil aliud dicam, ille Euangelij scopus diligenter explicatur & ostenditur, nec deest facultas discendi bonis. Christus guber net studia nostra, & ad Euangelij gloriam, & ad nostram, & omnium hominum salutem.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
