# Selectae declamationes. Vol. 1 350

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE PHILOSOPHIA ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/350

Olim Germania, & magnitudine animorum excellebat, & in consilijs ueritate, candore ac fide. Nunc technis certatur, eluduntur recta consilia, uetus illa gloriae militaris cupiditas, & fortitudo extincta est. Ideo uidetis nihil esse praesidiorum in tanto periculo publico, non solum Germaniae, sed uniuersae reliquae Europae. De quo cogitans, maxime angor animo de Ecclesia, & de nostris studijs, quibus praecipue Turcica barbaries uastitatem, & interitum minatur. Quan quàm igitur impendent fatales poenae, ut multa sunt non solum in Astris, sed etiam in moribus hominum signa, tamen hac me spe sustento, Ecclesias Deo curae futuras esse, & filium Dei propugnaturum nostros coetus, ut Daniel praedixit. Quare haec studia nobis DE ASTRO. ET GEOGR. 351 nobis adolescentes non sunt abijcienda, desperatiore, uel praemiorum, uel salutis. Imò eò ardentius excitanda sunt, ut etiam inter medios hostes conseruentur, si ita ferent fata. Et quoniam hi no stricoetus pars sunt Ecclesiae, quoties conuenimus, quoties de studijs cogitamus, accedant pia uota, & oremus Deum, Patrem liberatoris nostri Iesu Christi, ut Ecclesiam, et honesta studia defendat, nos seruet acregat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
