# Selectae declamationes. Vol. 1 354

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE PHILOSOPHIA ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/354

Quid ad animantium conseruationem gratius est uicibus dierum & noctium, quid al terrae foecunditatem, ad fruges procreandas, & alenda animantia utilius, quàm ueris, aestatis, autum ni et hyemis dißimiles tempestates? in quibus dilige tia artificis tanta fuit, non modo ut spacia temporum Solis & Lunae motibus metienda proposuerit, se uires etiam addidit, ut terra aliàs foecundo caloret. pefieret, alias rigaretur, aliàs aresceret, aliàs astri cta gelu quiesceret. Haec ut arte facta esse intelliga remus, certorum Siderum Ortus & Occasus, sinu lis anni partibus conuenientes, Soli adiunxit. Phi sementem uernam occidunt Hyades, quod Pliniusnquit, Sidus esse uehemens, et terra marique turbidum. Id ita institutum est, quia terrae eo tempore rigaione opus est. In messe opus est siccis tempestatibus. Tunc igitur Canicula aestus auget. Sic reliquis anni partibus con ueniunt certi ortus aut occasus. Hae utilitates notae sunt, quae ut Xenophon ait, testantur Architectum, cum tam studiose nostrae neceßitati prospexerit, ad de amantem esse nostri generis, seu ut ipse ait, φιλάνθρωπον. Sed haec fortasse sine doctrina obseruari possunt, quanquàm ordo magis conspicitur, cum aecedit udit eruditio. Dicam igitur de ijs utilitatibus, quae mitterentur, neglecta doctrina. Erunt, inquit Moies insigna, tempora, dies, & annos. Hic coeleste om ulum praecipit generi humano, ut certas anni meis diuinitus propositas, discat obseruare, & interulla annorum consideret. Quod sine eruditione, et miuum cognitione nequaquàm fieri potest.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
