# Selectae declamationes. Vol. 1 355

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE PHILOSOPHIA ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/355

Addidiigitur Deus nobis umbram doctricem, ut aequino cti & Solis conuersiones obseruare possemus, addi litumerorum & mensurarum scientiam, quae men tuncoelum subuehit, ut certas uias Luminum, ac meus quasi oculis signare poßimus. Itaque & primi partites, & deinceps gentes eruditiores, & in his ingeniosißimi, semper elaborarunt in obseruando anni arcuitu, ut certam temporum seriem conserua rent, quorum & beneficium gratum nobis esse debet, & laudanda solertia, diligentia, aßiduitas, uoluntas bene merendi de genere humano. Sunt autem solertiae & diligentiae testimonia illustria multa, ut Edipsium praedictiones, & ipsa anni descriptio, cuius circuitus, ut quantum fieri posset, certißime comprehenderetur. Varie certatum est, uetustißimi reditum Solis ad certam Stellam fixam, uerum anni spacium esse senserunt. Deinde cum aliquot seculis post animaduersum esset, Stellas progressas esse, quaerenda fuit alia uia. Quare Meto, quem Athenis uixisse scribunt, aut opinor Empedoclis, descripsit annum esse reditum in idem Solstitij aestiui punctum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
