Latin
DE PHILOSOPHIA ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 357
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi enim artifices hanc temporum seriem nobis conseruassent, quae essent religionum atque omnium historiarum tenebrae, quae confusio totius uitae? Non animis retro legere mundi initia possemus, non sciremus quae religiones priores, quae posteriores fuissent: Esset ignota series imperiorum, nescirentur Ecclesiae initia &propaga tio. Has tantas res ut sciremus, Deus &praecipit, ut discamus quid sit annus, &monstrat annum continere menses duodecim, &initia in aequinoctio constituit. Haec primis hominibus doctrinae huius semina fuerunt. Quare coelesti illa uoce admoniti, utilitates expendamus, &Dei donum amplectamur, amemus, et excolamus. Coniunctae artes sunt doctri na, de motibus coelestibus &Geographia, nec diuelli possunt. Quis est autem adeò imperitus communis uitae, adeò sine sensu communi, ut arbitretur uitam carere posse hac arte, monstrante situs regio num, interualla, naturas? Nulla nauigatio, nullum iter paulo longius suscipi, aut certe gubernari potest, ab huius artis igna ris. Quid in scripturis Propheticis, quomodo uagata sit Ecclesia, quae res ubi gestae sint, unde iudicari posset, si deesset haec artificiosa regionum descriptio. Quotidie in precibus intuenda est regio, in qua filius Dei uersatus est, &uictima factus, cogitandis est locus, in quo primum sonuit uox coelestis. Sic enim uult Deus inuocari, ut simul de sacrificio filij cogite mus, &de promißionibus. In his te locis cum quotidie sistere animi uota debeant, quanta est ignauia, non cogitare ubi terrarum sita sint. Haec spectare etiam indocti cupiunt in picturis.