Latin
359
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 359
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem initio praefatus sum, me non dictu rum esse de parte diuinatrice, tamen hoc addam, hanc ipsam doctrinam motuum coelestium per sese μαντικὴν esse, &praecipuam ac certißimam diuinationem gubernantem uitae summam. Nam hae leges motuum, testantur mundum non casu ortum esse, sed à mente aeterna conditum, &huic conditori humanam naturam curae esse. Haec cum perspicue demonstrent leges motuum, negari non potest hanc doctrinam uere esse μαντικὴν de re maxima. Nam haec de Deo, et de prouidentia sententia, profecto ad uirtutem animos exuscitat. Praedicit Physicus pluuias, si spirent Austri uel Zephyri, si Boreas, serenitatem Quanto utilior diuinatio est, confirmare animos de prouidentia, ne casu mundum extitisse somnient? Magna causa fuit, tur Deus haec de se testimonia nobis proposuerit. Nam cum didicimus inde esse Deum gubernatorem om nium, intelligimus ei parendum esse, agnoscimus or linem ab ipso, &in mentibus nostris, &in politica societate institutum esse, &sancitas poenas conturban tium hunc ordinem, quas ne Gygantes quidem, uel si ausint ad se communiendos imponere Pelio Ossan, effugere queant. Denique multa de Deo &de moribus monet coelestium legum ordo, testificans adhumani generis utilitatem has rerum uices conditas esse.