# Selectae declamationes. Vol. 1 360

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 360. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/360

Quare Plato prudenter dixit, eum uirum tantum beatum esse, qui hanc doctrinam didicerit, hunc mores posse regere, hunc moderatum, iustum & uti lem ciuibus fore. Ac addo uerba Platonis, ut tanti uiri uox & autoritas uos ad amorem & studium harum optimarum artium exuscitet. Vnum est naturae uinculum, doctrina numerorum, figurarum & motuum coelestium, ac si quis aliam uiam ad discendum quaeret, fortunam inuocet ut dici solet. Nam sinelis nemo in ciuitatibus unquam beatus existet. Hic modus est, haec educatio, haec disciplina, seu facilis seu diffici lis. Per hanc ire necesse est, nec fas est negligere Deum, qui gratam de se famam in his artibus generi huma notribuit. Haec sunt Platonis uerba, in quibus cogitate, quàm sapienter dictum sit, gratam Dei famam audiri in his artibus, hoc est, numerorum ordinis, et coelestium corporum cognitione necessario nos statuere mundum à mente aeterna conditum esse. Vere igitur haec ipsa doctrina, de qua loquimur, est μαντικὴ, etiam si reliquas diuinationes non scrutemur, de mutationibus aeris, & corporum nostrorum, quarum non omnino nulla est utilitas, si intra iustas metas contineantur. Cum igitur doctrina de motibus coelestibus, plenasit eruditionis, cum sit utilis uitae ad temporum & regionum distinctionem, cum sit dulcißima, cum confirmet in animis honestam de Deo sententiam, cumque sit occasio discendi, bona ingenia adhortor, ut in haec studia incumbant, & sua, & Reipublicae caußa, cui honestas artes, uitae utiles conseruare debemus. DIXI. a Ora

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
