Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 362
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO DE DIGNITATE Astrologiae, dicta in promotione Magistrorum, à Iacobo Milichio. Anno M. D. XXXV Ptime institutum est, ut in his specti culis, de dignitate artium, &deui tutum laude dicatur, quod ea oratio cum ad formanda iudicia iuuentutis, tum ad accendendos animos ad amorem bonarun rerum, magnam uim habet. Etsi autem praecipue solet ad iuuentutis utilitatem hoc loco accommodari oratio, tamen ne caeteris quidem ullum acroama est iucundius, quàm artium &uirtutum encomia, quas ut quisque intelligit, ita uehe mentißime admiratur. Quare etsi oratio nostra aptior futura erat iuuentuti, tamen ne uobis quidem ingratam fore confido, quorum cum maior est eruditio &prudentia, eò magis delectari uos cogitatione ipsa artium arbitror. Dicam autem de ea parte Astrologiae, quae de syderum effectibus in natura inferiore disputat. Idque argumentum eo sumpsi libentius, quia mihi non in turba imperitorum, sed apud homines doctos, &Philosophiae deditos, dicendum esse intelligebam.