Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 363-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quis enim ullo in pristino asinus tantum mali pertulit, quantum mediocris paedagogus in uno atque altero docendo, tum laboris exhaurit, tum molestiae perpetitur? Quo in genere uitae, quia mihi aliquandiu uersari contigit, &experiri quàm sit calamitosum, libuit in praesen tia de paedagogorum miserijs dicere, &communia mala nostri ordinis deplorare: Est enim quaedam in malis uoluptas, libere conqueri, sicut Ouidius ait cum scripsit. Expletur lachrymis egeriturque dolor. Proinde cum alios aequis animis de alienis negocijs dicentes audiatis, &mihi quaeso meam agenti fa bulam, uerumque dolorem repraesentanti operam da te. Etsi ille apud Terentium, cum dicit, hominem se esse, nihil humani alienum abs se esse, recte iudicauit, humanum esse alterius miseria affici: debetis profecto &uos uice mea commoueri, &querelam meam patienter audire, mihique ueniam dare, sicubi diutius iusto in commemorandis malis nostris commorari uidebor: Nam ubi dolet, aiunt, ibi manum quisque habet.