# Selectae declamationes. Vol. 1 363

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/363

Vt autem Graeci Rhetores summa prudentia in definitione artis, dixerunt artem non solum oportere ueram noticiam esse, sed addiderunt etiam oportere utilem ad uitam esse: Ita ego utrunque disputabo, & ueram esse doctrinam de coelestibus effectibus, & magias ad uitam utilitates afferre. Atque hic principio auobis preto, quod aequißimum est, ne conferatis in artem errata artificum, qua de re longius mihi dicendum esset, nisi apud eruditißimos homines haberetur oratio. Sed aliud est crimen, quod etiam apud doctos detrahit fidem arti, quod uidelicet, in hac infinita casuum humanorum uarietate, ars ipsa non praeuidet omnia. Negant igitur homines acuti artem, hoc est, uniuersalem & perpetuam doctrinam existere posse, ex particularibus paucorum euentuum obseruationibus, quasi uero aut Medicina morbos curet omnes, aut politica sapientia omnes Rerumpub. tempestates prospicere, mederi omnibus incommodis poßit. Et tamen concedendum est, multa utriusque artis uera, & firma praecepta esse, & ad uitam utilia. Ita sunt huius diunatricis uerae quaedam, & perpetuae significationes, pauciores fortaße, nihil enim dissimulo. quàm Medicorum nam haec ars uersatur in rebus procul positis à nostro conspectu. Et cum hominum temperamenta moresque dijudicet, & uaticinetur de futuris maximarum in uita rerum mutationibus, diuinitas quaedam esse uidetur. Quare etiamsi non tam multae sunt huius artis demonstrationes, quàm caeterarum leuiorum artium, artis hoc magnitudinitribuatur. Et quidem eo maiore cura quantulumcumque est huius ar tis, quod superi monstrarunt hominibus, conseruari debet, eo maiore studio intendenda mens est in has si gnificationes, quae compertae sunt, nam harum quoque maxima uis est, & multiplex in uita utilitas.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
