Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 364
Unproofread scanNot analysed yet
Non solum inepti, sed etiam improbi sunt, qui falsis persuasionibus ornare, aut amplificare artes conantur. Ego ingenue profiteor, non omniumeuentuum significationes compertas esse, sed idem affir mo multas esse certas, minimeque fallaces significatio nes, quas si quis animaduerterit, magnum ad regendam naturam, &plerosque fortunae impetus gubernandos, adminiculum habet. Extenuat hanc artem &Fenorinus apud Gellium, &dicit pauca quaedam praeideri παχυμερέστερον, non solum non repugno, sed etiam plausum do, quod ait παχυμερεστε ρον, amplis imo praeconio ornauit artem, siquidem quaedam in natura aut moribus praecipua animaduer ti posse inquit: At ex his homines sagaces plurima postea iudicant. Videtis in moribus quàm multa conijciantur ex uno aliquo gestu, aut cachinno. Ita cum certae notae quarundam praecipuarum rerum sint impressae byGo impressae naturae, multae ex his postea coniecturae su muntur.